Hour of Mercy: Psalm 102 (Vulgate)

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat.

 3 Non avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam; in quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me.

 4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut crémium aruérunt.

 5 Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum, quia oblítus sum comédere panem meum.

 6 A voce gémitus mei adhǽsit os meum carni meæ.

 7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis; factus sum sicut nyctícorax in domicílio.

 8 Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

 9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, et qui laudábant me advérsum me jurábant:

 10 quia cínerem tamquam panem manducábam, et potum meum cum fletu miscébam,

 11 a fácie iræ et indignatiónis tuæ: quia élevans allisísti me.

 12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui.

 13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

 14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus:

 15 quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus, et terræ ejus miserebúntur.

 16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam:

 17 quia ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in glória sua.

 18 Respéxit in oratiónem humílium et non sprevit precem eórum.

 19 Scribántur hæc in generatióne áltera, et pópulus qui creábitur laudábit Dóminum.

 20 Quia prospéxit de excélso sancto suo; Dóminus de cælo in terram aspéxit:

 21 ut audíret gémitus compeditórum; ut sólveret fílios interemptórum:

 22 ut annúntient in Sion nomen Dómini, et laudem ejus in Jerúsalem:

 23 in conveniéndo pópulos in unum, et reges, ut sérviant Dómino.

 24 Respóndit ei in via virtútis suæ: Paucitátem diérum meórum núntia mihi:

 25 ne révoces me in dimídio diérum meórum, in generatiónem et generatiónem anni tui.

 26 Inítio tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

 27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes sicut vestiméntum veteráscent. Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur;

 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.

 29 Fílii servórum tuórum habitábunt, et semen eórum in sǽculum dirigétur.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s