Hour of Mercy: Psalm 32 (Vulgate)

3 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes,

 et quorum tecta sunt peccáta.

 2 Beátus vir cui non imputávit Dóminus peccátum,

 nec est in spíritu ejus dolus.

 3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea,

 dum clamárem tota die.

 4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua,

 convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.

 5 Delíctum meum cógnitum tibi feci,

 et injustítiam meam non abscóndi.

 Dixi : Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino ;

 et tu remisísti impietátem peccáti mei.

 6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus

in témpore opportúno.

 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum,

 ad eum non approximábunt.

 7 Tu es refúgium meum a tribulatióne quæ circúmdedit me ;

 exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.

 8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac qua gradiéris ;

 firmábo super te óculos meos.

 9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus,

 quibus non est intelléctus.

 In camo et freno maxíllas eórum constrínge,

 qui non appróximant ad te.

 10 Multa flagélla peccatóris ;

 sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s