Hour of Mercy Psalm 38 (Vulgate)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me,  neque in ira tua corrípias me :

 3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, et confirmásti super me manum tuam.

 4 Non est sánitas in carne mea, a fácie iræ tuæ;  non est pax óssibus meis, a fácie peccatórum meórum :

 5 quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravátæ sunt super me.

 6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ,  a fácie insipiéntiæ meæ.

 7 Miser factus sum et curvátus sum usque in finem; tota die contristátus ingrediébar.

 8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus, et non est sánitas in carne mea.

 9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis; rugiébam a gémitu cordis mei.

 10 Dómine, ante te omne desidérium meum, et gémitus meus a te non est abscónditus.

 11 Cor meum conturbátum est ;  derelíquit me virtus mea, et lumen oculórum meórum,  et ipsum non est mecum.

 12 Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt, et  stetérunt; et qui juxta me erant, de longe stetérunt et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.

 13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes,  et dolos tota die meditabántur.

 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiébam; et sicut mutus non apériens os suum.

 15 Et factus sum sicut homo non áudiens, et non habens in ore suo redargutiónes.

 16 Quóniam in te, Dómine, sperávi;  tu exáudies me, Dómine Deus meus.

 17 Quia dixi : Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei;  et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.

 18 Quóniam ego in flagélla parátus sum, et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo,  et cogitábo pro peccáto meo.

 20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.

 21 Qui retríbuunt mala pro bonis detrahébant mihi, quóniam sequébar bonitátem.

 22 Ne derelínquas me, Dómine Deus meus; ne discésseris a me.

 23 Inténde in adjutórium meum, Dómine Deus salútis meæ.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s